ovid_5.txt

来自「R-Project是一个开源的统计软件,专门有一个R语言,类似S语言,这个包里面」· 文本 代码 · 共 19 行

TXT
19
字号
    mater in Aeneae constitit urbe sui.    seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,         ante oculos veniet vera puella tuos:    sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.         cogeris voti nescius esse tui:    seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,         hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.    tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,         cum sol Herculei terga leonis adit:    aut ubi muneribus nati sua munera mater         addidit, externo marmore dives opus.    nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,         porticus auctoris Livia nomen habet:    quaque parare necem miseris patruelibus ausae         Belides et stricto stat ferus ense pater.

⌨️ 快捷键说明

复制代码Ctrl + C
搜索代码Ctrl + F
全屏模式F11
增大字号Ctrl + =
减小字号Ctrl + -
显示快捷键?