⭐ 欢迎来到虫虫下载站! | 📦 资源下载 📁 资源专辑 ℹ️ 关于我们
⭐ 虫虫下载站

📄 genesis-la.txt

📁 a very popular packet of cryptography tools,it encloses the most common used algorithm and protocols
💻 TXT
📖 第 1 页 / 共 5 页
字号:
19:25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia 19:26 respiciensque uxor eius post se versa
est in statuam salis 19:27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino 19:28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram
regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum 19:29 cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae
et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat 19:30 ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat
enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius 19:31 dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra
qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae 19:32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
19:33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando
surrexit 19:34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut
salvemus semen de patre nostro 19:35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando
concubuerit vel quando illa surrexerit 19:36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo 19:37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse
est pater Moabitarum usque in praesentem diem 19:38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater
Ammanitarum usque hodie 


Genesis 20

20:1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris 20:2 dixitque de
Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam 20:3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris
propter mulierem quam tulisti habet enim virum 20:4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies 20:5
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc 20:6 dixitque ad eum Deus et
ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam 20:7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia
propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt 20:8 statimque de nocte consurgens
Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 20:9 vocavit autem Abimelech
etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere
fecisti nobis 20:10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 20:11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco
isto et interficient me propter uxorem meam 20:12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem 20:13
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater
tuus sim 20:14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam 20:15 et ait terra coram vobis
est ubicumque tibi placuerit habita 20:16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et
quocumque perrexeris mementoque te deprehensam 20:17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt 20:18
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham 


Genesis 21

21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et
implevit quae locutus est 21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem
genuit ei Sarra Isaac 21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium
quem peperit ei iam seni 21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius 21:9 cumque vidisset Sarra
filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham 21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac 21:11 dure
accepit hoc Abraham pro filio suo 21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem
eius quia in Isaac vocabitur tibi semen 21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est 21:14 surrexit itaque Abraham mane et
tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee 21:15 cumque
consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant 21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit
enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar
de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem
magnam faciam eum 21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere 21:20 et fuit cum eo qui
crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius 21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti 21:22
eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 21:23 iura ergo per Dominum ne
noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 21:24 dixitque Abraham
ego iurabo 21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed
et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 21:28 et
statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 21:30 at ille septem
inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque
iuraverunt 21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti 21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram
Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni 21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis


Genesis 22

22:1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum 22:2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis
Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi 22:3 igitur Abraham de nocte consurgens
stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus 22:4
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul 22:5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam
adoraverimus revertemur ad vos 22:6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium
cumque duo pergerent simul 22:7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti 22:8 dixit
Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter 22:9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit
altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum 22:10 extenditque manum et arripuit
gladium ut immolaret filium 22:11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum 22:12 dixitque ei non extendas
manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me 22:13 levavit
Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio 22:14 appellavitque nomen loci
illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit 22:15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens 22:16 per
memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito 22:17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum 22:18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
quia oboedisti voci meae 22:19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi 22:20 his itaque gestis nuntiatum est
Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo 22:21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum 22:22 et Chased et
Azau Pheldas quoque et Iedlaph 22:23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham 22:24 concubina vero illius
nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha 


Genesis 23

23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis 23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est
Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam 23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens 23:4
advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum 23:5 responderuntque filii Heth 23:6 audi nos domine
princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth 23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et
intercedite apud Ephron filium Soor 23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in
possessionem sepulchri 23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam
civitatis illius dicens 23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis
populi mei sepeli mortuum tuum 23:12 adoravit Abraham coram populo terrae 23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me
dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo 23:14 respondit Ephron 23:15 domine mi audi terram quam postulas
quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum 23:16 quod cum audisset Abraham adpendit
pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae 23:17 confirmatusque est ager
quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum 23:18
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius 23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in
spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan 23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in
possessionem monumenti a filiis Heth 


Genesis 24

24:1 erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei 24:2 dixitque ad servum
seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 24:3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut
non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 24:4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem
filio meo Isaac 24:5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 24:6 dixit
Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 24:7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi
et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 24:

⌨️ 快捷键说明

复制代码 Ctrl + C
搜索代码 Ctrl + F
全屏模式 F11
切换主题 Ctrl + Shift + D
显示快捷键 ?
增大字号 Ctrl + =
减小字号 Ctrl + -