⭐ 欢迎来到虫虫下载站! | 📦 资源下载 📁 资源专辑 ℹ️ 关于我们
⭐ 虫虫下载站

📄 genesis-la.txt

📁 a very popular packet of cryptography tools,it encloses the most common used algorithm and protocols
💻 TXT
📖 第 1 页 / 共 5 页
字号:
dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer 15:3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce
vernaculus meus heres meus erit 15:4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum
habebis heredem 15:5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 15:6 credidit Domino et
reputatum est ei ad iustitiam 15:7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam 15:8 at ille ait
Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 15:9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem
annorum trium turturem quoque et columbam 15:10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem
non divisit 15:11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram 15:12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror
magnus et tenebrosus invasit eum 15:13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos
servituti et adfligent quadringentis annis 15:14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 15:15 tu
autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 15:16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates
Amorreorum usque ad praesens tempus 15:17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens
inter divisiones illas 15:18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum
flumen Eufraten 15:19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 15:20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 15:21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et
Iebuseos 


Genesis 16

16:1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar 16:2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus
ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti 16:3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam
post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem 16:4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns
despexit dominam suam 16:5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui
me habet iudicet Dominus inter me et te 16:6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
16:7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur 16:8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis
quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio 16:9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius 16:10 et
rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine 16:11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque
nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam 16:12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e
regione universorum fratrum suorum figet tabernacula 16:13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto
hic vidi posteriora videntis me 16:14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad 16:15 peperitque
Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel 16:16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem 


Genesis 17

17:1 postquam vero nonaginta et
novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus 17:2 ponamque foedus
meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis 17:3 cecidit Abram pronus in faciem 17:4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque
pater multarum gentium 17:5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te 17:6 faciamque
te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur 17:7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in
generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 17:8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram
Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum 17:9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in
generationibus suis 17:10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum 17:11 et
circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos 17:12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in
generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra 17:13 eritque pactum meum in carne vestra in
foedus aeternum 17:14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit 17:15 dixit
quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 17:16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in
nationes et reges populorum orientur ex eo 17:17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra
nonagenaria pariet 17:18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te 17:19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen
eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum 17:20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et
augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam 17:21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi
Sarra tempore isto in anno altero 17:22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham 17:23 tulit autem Abraham Ismahelem
filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum
statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus 17:24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui 17:25 et Ismahel filius eius
tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 17:26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius 17:27 et omnes viri domus illius tam
vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt 


Genesis 18

18:1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso
fervore diei 18:2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et
adoravit in terra 18:3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum 18:4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et
requiescite sub arbore 18:5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac
ut locutus es 18:6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes 18:7 ipse vero ad
armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum 18:8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem
coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore 18:9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in
tabernaculo est 18:10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
18:11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria 18:12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus
vetulus est voluptati operam dabo 18:13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus 18:14 numquid Deo est
quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium 18:15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita
Dominus autem non est inquit ita sed risisti 18:16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur
deducens eos 18:17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum 18:18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et
benedicendae sint in illo omnes nationes terrae 18:19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant
iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum 18:20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae
multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis 18:21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut
sciam 18:22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino 18:23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum
cum impio 18:24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo 18:25 absit a te ut rem
hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium 18:26 dixitque
Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos 18:27 respondens Abraham ait quia semel coepi
loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis 18:28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non
delebo si invenero ibi quadraginta quinque 18:29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter
quadraginta 18:30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta 18:31 quia semel
ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti 18:32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar
adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem 18:33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in
locum suum 


Genesis 19

19:1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus
in terra 19:2 et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt
minime sed in platea manebimus 19:3 conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt 19:4
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 19:5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi
sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos 19:6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 19:7 nolite quaeso fratres
mei nolite malum hoc facere 19:8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris
istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 19:9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut
iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 19:10 et ecce miserunt manum
viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium 19:11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire
non possent 19:12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 19:13 delebimus
enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 19:14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos
qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui 19:15 cumque
esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis 19:16 dissimulante
illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi 19:17 et eduxerunt eum posueruntque extra
civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
19:18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi 19:19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut
salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar 19:20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et
salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea 19:21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua
locutus es 19:22 festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor 19:23 sol
egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor 19:24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

⌨️ 快捷键说明

复制代码 Ctrl + C
搜索代码 Ctrl + F
全屏模式 F11
切换主题 Ctrl + Shift + D
显示快捷键 ?
增大字号 Ctrl + =
减小字号 Ctrl + -