⭐ 欢迎来到虫虫下载站! | 📦 资源下载 📁 资源专辑 ℹ️ 关于我们
⭐ 虫虫下载站

📄 genesis-la.txt

📁 a very popular packet of cryptography tools,it encloses the most common used algorithm and protocols
💻 TXT
📖 第 1 页 / 共 5 页
字号:
et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 10:8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 10:9 et erat robustus venator coram Domino ab
hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10:10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in
terra Sennaar 10:11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 10:12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est
civitas magna 10:13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 10:14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et
Capthurim 10:15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 10:16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 10:17 Eveum et Araceum
Sineum 10:18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 10:19 factique sunt termini Chanaan venientibus a
Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 10:20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et
generationibus terrisque et gentibus suis 10:21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 10:22 filii Sem Aelam et Assur et
Arfaxad et Lud et Aram 10:23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 10:24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 10:25 natique sunt Eber filii
duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 10:26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 10:27
et Aduram et Uzal Decla 10:28 et Ebal et Abimahel Saba 10:29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 10:30 et facta est habitatio eorum de
Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 10:31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 10:32 hae familiae Noe
iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium 


Genesis 11

11:1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 11:2 cumque
proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 11:3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et
coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 11:4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat
ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 11:5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam
aedificabant filii Adam 11:6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas
opere conpleant 11:7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 11:8 atque ita divisit eos
Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 11:9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium
universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 11:10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit
Arfaxad biennio post diluvium 11:11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 11:12 porro Arfaxad vixit triginta
quinque annos et genuit Sale 11:13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 11:14 Sale quoque vixit triginta annis
et genuit Eber 11:15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 11:16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et
genuit Faleg 11:17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 11:18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
11:19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 11:20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 11:21
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 11:22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 11:23 vixitque Sarug
postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 11:24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 11:25 vixitque Nahor postquam
genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 11:26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran 11:27 hae sunt
autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth 11:28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra
nativitatis suae in Ur Chaldeorum 11:29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia
Aran patris Melchae et patris Ieschae 11:30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos 11:31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran
filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et
habitaverunt ibi 11:32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran 


Genesis 12

12:1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra
tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi 12:2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen
tuum erisque benedictus 12:3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae 12:4
egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran 12:5
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in
terram Chanaan cumque venissent in eam 12:6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc
erat in terra 12:7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei 12:8 et inde
transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi
altare Domino et invocavit nomen eius 12:9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem 12:10 facta est autem fames in terra descenditque
Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra 12:11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi
quod pulchra sis mulier 12:12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt 12:13 dic ergo obsecro te quod
soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui 12:14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem
quod esset pulchra nimis 12:15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis 12:16 Abram
vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli 12:17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis
maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram 12:18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod
uxor tua esset 12:19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade 12:20
praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat 


Genesis 13

13:1 ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius
et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam 13:2 erat autem dives valde in possessione argenti et auri 13:3 reversusque est per iter quo
venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai 13:4 in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen
Domini 13:5 sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula 13:6 nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat
quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter 13:7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore
Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra 13:8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos
fratres enim sumus 13:9 ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad
sinistram pergam 13:10 elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam
et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor 13:11 elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente
divisique sunt alterutrum a fratre suo 13:12 Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
13:13 homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis 13:14 dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva
oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem 13:15 omnem terram quam conspicis tibi dabo et
semini tuo usque in sempiternum 13:16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum
numerare poterit 13:17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam 13:18 movens igitur Abram tabernaculum
suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino 


Genesis 14

14:1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex
Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium 14:2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa
regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor 14:3 omnes hii convenerunt in
vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis 14:4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo 14:5 igitur anno
quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
14:6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine 14:7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et
percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar 14:8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque
Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri 14:9 scilicet adversum Chodorlahomor regem
Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque 14:10 vallis autem Silvestris
habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem 14:11
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt 14:12 necnon et Loth et substantiam eius
filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis 14:13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris
Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram 14:14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos
vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan 14:15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est
usque Hoba quae est ad levam Damasci 14:16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum 14:17
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis
Regis 14:18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 14:19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo
excelso qui creavit caelum et terram 14:20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus 14:21
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi 14:22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem
caeli et terrae 14:23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram 14:24 exceptis his
quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas 


Genesis 15

15:1 his itaque transactis factus est
sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis 15:2 dixitque Abram Domine Deus quid

⌨️ 快捷键说明

复制代码 Ctrl + C
搜索代码 Ctrl + F
全屏模式 F11
切换主题 Ctrl + Shift + D
显示快捷键 ?
增大字号 Ctrl + =
减小字号 Ctrl + -