📄 genesis-la.txt
字号:
duodecim annorum et mortuus est 5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios
et filias 5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem
anni et mortuus est 5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis
et genuit filios et filias 5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus
annis et genuit Enoch 5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti
sexaginta duo anni et mortuus est 5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit
Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 5:24 ambulavitque cum Deo et non
apparuit quia tulit eum Deus 5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit
Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et
laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios
et filias 5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit
Sem et Ham et Iafeth
Genesis 6
6:1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 6:2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae
acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 6:3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius
centum viginti annorum 6:4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt
potentes a saeculo viri famosi 6:5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni
tempore 6:6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 6:7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab
homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos 6:8 Noe vero invenit gratiam coram Domino 6:9 hae generationes
Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit 6:10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth 6:11 corrupta est autem terra
coram Deo et repleta est iniquitate 6:12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 6:13 dixit ad
Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra 6:14 fac tibi arcam de lignis levigatis
mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 6:15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta
cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius 6:16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere
deorsum cenacula et tristega facies in ea 6:17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter
caelum universa quae in terra sunt consumentur 6:18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum
tecum 6:19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini 6:20 de volucribus iuxta genus suum
et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere 6:21 tolles igitur tecum ex
omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum 6:22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus
Genesis 7
7:1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac 7:2 ex omnibus animantibus mundis tolle
septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam 7:3 sed et de volatilibus caeli septena septena
masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 7:4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et
quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae 7:5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 7:6 eratque
sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 7:7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam
propter aquas diluvii 7:8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 7:9 duo et duo ingressa sunt ad
Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 7:10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 7:11 anno
sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 7:12 et facta est
pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 7:13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres
uxores filiorum eius cum eis in arcam 7:14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super
terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 7:15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex
omni carne in qua erat spiritus vitae 7:16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum
Dominus de foris 7:17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 7:18
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 7:19 et aquae praevaluerunt nimis super terram
opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 7:20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 7:21 consumptaque est omnis
caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 7:22 et cuncta in
quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 7:23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam
volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 7:24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
Genesis 8
8:1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt
aquae 8:2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo 8:3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt
minui post centum quinquaginta dies 8:4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae 8:5 at vero aquae ibant et
decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium 8:6 cumque transissent quadraginta dies
aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum 8:7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram 8:8 emisit quoque
columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae 8:9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in
arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam 8:10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum
dimisit columbam ex arca 8:11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae
super terram 8:12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum 8:13 igitur sescentesimo primo anno
primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae 8:14
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra 8:15 locutus est autem Deus ad Noe dicens 8:16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et
uxores filiorum tuorum tecum 8:17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant
super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam 8:18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum
eius cum eo 8:19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt 8:20 aedificavit autem Noe
altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare 8:21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad
eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra
percutiam omnem animantem sicut feci 8:22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
Genesis 9
9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae
et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 9:3 et omne quod movetur et vivit erit
vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 9:5 sanguinem enim animarum vestrarum
requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 9:6 quicumque effuderit humanum
sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 9:10 et ad omnem
animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 9:11
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 9:12 dixitque Deus
hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 9:13 arcum meum ponam in
nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 9:15 et recordabor foederis
mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 9:16 eritque arcus in nubibus
et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 9:17
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca
Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 9:22 quod cum
vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris
suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 9:24 evigilans autem Noe ex vino
cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem
sit Chanaan servus eius 9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis
quinquaginta annis 9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
Genesis 10
10:1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham
Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 10:2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 10:3 porro filii Gomer Aschenez et
Rifath et Thogorma 10:4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 10:5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque
secundum linguam et familias in nationibus suis 10:6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 10:7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma
⌨️ 快捷键说明
复制代码
Ctrl + C
搜索代码
Ctrl + F
全屏模式
F11
切换主题
Ctrl + Shift + D
显示快捷键
?
增大字号
Ctrl + =
减小字号
Ctrl + -